MICTILIS

MICTILIS
MICTILIS
seu Mictiris merx, apud Lucilium,
Pulmentaria ut intybus, aut aliqua id genus herba, Et ius maenarum, bene habet se, mictiris haec est Merx.
Graecis ὁ ῤῶπος est, pauperculam interpretatur Nonius. haud omnino male. Nam ῥωπικὸν, οὐδενὸς ἄξιον καὶ εὐτελὲς, etiam Graeci exponunt. Unde Ρ῾ωποποῶλαι et Γελγιοπῶλαι dicti, qui mercium omne genus minutarum, ut chartam, linum, stupam, candelas, unguenta, colores et alia id genus sexcenta, ex Aegypto olim Romam advehebant: quod ἐμπολὴν Αἰγυπτίαν dixêre. Vide quae supra diximus, ubi de Anabolicis Speciebus, ut et infra dicenda voce Rhopopola.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”